Jdt 1

RAB. expos. in lib. Judith, tom. 3. Quaeritur quo tempore quibusve regibus historia Judith fuerit, etc., usque ad nisi forte dicatur quod Cambyses qui gentes finitimas impugnasse, et Aegyptum superasse dicitur, cum regnum Assyriorum atque Persarum unum esset, aliquem regem nomine Arphaxat in Media repugnantem vicerit, atque suo imperio subju averit. RAB., ubi supra.Mystice, per Arphaxat superbi exprimuntur, quorum conatus et labor qui per vastum tumoris et elationis agitur facile in potestatem Nabuchodonosor, id est diaboli cadit: ipse est enim rex super omnes filios superbiae: Quae Mediae provinciae metropolis est, quam Deiocus Medorum rex condidit, sed Arphaxat mirabiliter amplificavit, sicut Daniel propheta, secundum Josephum sub Dario rege in eadem civitate Mediae mausolaeum valde praeclarum constructum mira arte posuit, quod quacunque die cernitur eadem constructum putatur, quia sic pulchritudo nova et materia solida. Ibi usque hodie reges Persarum atque Medorum sepeliuntur et cui haec cura committetur sacerdos Judaeus est. Hi in curribus et hi in equis, etc. Sed Deus currum Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. . RAB., ubi supra. Nominibus locorum, etc., usque ad et demum victorias ad Chaldaeos vel Assyrios concesserint. Cum diabolus perditorum multitudinem suae voluntati subjicit, elevatur cor ejus, propriae illud assignans virtuti, non divinae permissioni: et eo magis ardescit ad plurimorum perditorum destructionem, quo se videt quibusdam praevalere per pravam suggestionem, unde sequitur. RAB., ibid. Diabolus per diversas provincias legatos mittit, etc., usque ad unde: . Diabolus propria superbia excaecatus, arrogat sibi imperium totius orbis, contendens ut abstractos a cultu pietatis, consortes suae faciat impietatis: qui de potentia regni exsultans, ait: Et in Evangelio:
Copyright information for VulgGlossa